- MICHAEL Beutherus
- MICHAEL Beutherusvir undecumque doctus, ac Astrologiae etiam et Chronologiae studiis egregie excultus. Natus Carolopoli seu Carolostadii, Franciae Orientalis oppidô, 3. milliar. Herbipoli distante. In Mathesi Wittebergae Erasmum Reinholdum audivit: A. dein C. 1546. aetat. 24. in Academia Gryphiswaldensi, cum Poesin atque Historiam, tum Mathesin publice est prosessus. Hinc Gallias atque Italiam adiit: ac Medicinae Doctor a Gabr. Fallopio Patavii renuntiatus est. Postea Ferrariae a Renato Caro gradum in Iure utroque accepit. Exin Parisiis publice de annorum supputatione docuit: ab Ottone Henrico Electore Palatino Consiliis Ecclesiasticis ac Bibliothecae admotus. eumpse in locum postea a Friderico III. cognomine Pio restitutus est. Plurima consignavit, inter quae: de Globo Astronomico, de Circulis, de correctione novi Kal. Gregoriani, de 70. hebdomadibus Danielis, de tempore anni quô mundus conditus, de die emortuali CHRISTI, Ephemeridum historiam etc. In Argentinensi Academia Historiarum Professor fuit A. C. 1560. Obiit A. C. 1581. aetat. 65. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientits Mathem. c. 36. §. 23. et c. 68. §. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.